The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium,

quae extra dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.

postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat. inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.

ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.

caesis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.

547

eo forte quinque legati cum duobus tribunis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne Ciminium transiret. laetati serius se, quam ut inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.

hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos sed finitima.

itaque quantus non umquam antea exercitus ad Sutrium venit;