Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et quando modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.

te nec quod dies exiit censurae, nec quod collega magistratu abiit, nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.

ego te, Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;

sed et haec, quae adhuc egi, pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo nec,

cum ita conparatum a maioribus sit, ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere patiar.”

haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. adprobantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.

dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur, consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones,

545
si qua posset, acies hostium instructa occurrit;

quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxis — , inde signa in hostem obvertit.

Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, inmemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;

Romanus contra nunc tela nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.

igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non vulneraverunt turbarent, neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent;

stantes et expositos ad ictus, cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.

eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt.

sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. de persequendo hoste agitari coeptum.

silva erat Ciminia magis invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad diem ne mercatorum quidem adita. intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.

ex iis, qui aderant, consulis frater — eum Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt — speculatum se iturum professus brevique omnia certa adlaturum. Caere educatus apud hospites,

Etruscis inde litteris

546
eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;

sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem;

nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.

iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.