Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque in se aliud

540
quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam.

coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco, non armis fretum.

sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur.

his accensus miles, omnium inmemor difficultatium, vadit adversus inminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen;

ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant.

sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude inpediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.

dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.

eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.

Etrusci diem primum consultando, maturarent traherentne bellum, traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in procedunt.