Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.

Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.

die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est,

oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere, quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.

concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quae nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

539

consules inter se provincias partiti; Iunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit.

in Samnio Cluviani praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos.

huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviani ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque omnes puberes interfecit.