Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, alius: “per obices viarum, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt,

eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;

omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti;” alius: “quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec inminebunt iuga, qua tu ad hostem venias? armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus;

ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet.” his in vicem sermonibus qua cibi, qua quietis inmemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.

iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus

504
quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.

is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos.

quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos.

quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est, ut ipsum in consilium acciret.

nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret:

priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse.

cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, “quid, si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis inponerentur,”

“ista quidem sententia” inquit “ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia inritaveritis: ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat.

vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet.”