Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est.

erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri multitudine hominum.

itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequenti P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Sulpicium Longum, ismagistrum equitum C. Iunium Bubulcum dixit.

is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.

eadem in conparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere: neutri finibus egressi. censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit, memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi est,

quod viam munivit et aquam in urbem duxit eaque unus perfecit,

quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;

Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.