Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Samnitium contra ducibus et carpi parvis cotidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.

in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent:

aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit;

sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque hostem primo impetu viribus inpulit.

commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem.

eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.

unde dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.

ceterum

536
omnia mutavit repente consulis adventus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium advenerant fortes viri, et partis alterius victoria audita, mox visa etiam, proelium restituit.

tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.

consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt,

donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum, C. Iunio Bubulco iterum, nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit.

is cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit. unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque valido inposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam.

eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolani agrestes contulerant.

dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia — et frequenter ibi habitabatur — circumiecta muris incendit; nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule — nam utrumque traditur — , Nola est capta.

qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum. Suessa

et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.

et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senati consultum factum est; sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius, P. Decius.

537