Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eoque

533
ira processit, ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.

praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat.

vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. duo milia et quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus cum ad senatum relatum esset,

haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae, dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.

C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror. itaque — sive is timor seu conscientia fuit — Calavios Ovium Noviumque — ea capita coniurationis fuerant — , priusquam nominarentur apud dictatorem, mors dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. ut quaestioni Campanae materia decessit,

versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae, sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam, quaeri senatum iussisse;