Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.” abdicat inde se dictatura
et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.
Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat, oppressa est.
earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites
si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.
eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;
deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana,
Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis, equitum saepius quam peditum, utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.
Samnitium contra ducibus et carpi parvis cotidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.
in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent:
aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit;