Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium,

patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit, ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam,

quae non possint, temptari, ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.

vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.” abdicat inde se dictatura

et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.

Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.

nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat, oppressa est.

earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites

535
in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo,

si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.

eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;