The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ad Soram inde reditum; novique consules, M. Poetelius, C. Sulpicius, exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset,

Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.

visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percunctantes doceret, vana adferre, perpulit, prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:

fore, ut minus intentae in custodiam

531
urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus considere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo conlatis;

ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta.

ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, “hoc quidem ascensu” inquit “vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; vos et decem numero et,

quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi viri estis; et locus pro vobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. ego iam terrore omnia inplebo; vos arcem intenti tenete.” inde,

quanto maxime poterat cum tumultu, “ad arma!” et “pro vestram fidem, cives,” clamitans “arx ab hostibus capta est;

defendite.” haec incidens principum foribus, haec obviis, haec excurrentibus in publicum pavidis increpat.

acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt. trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe recuperandae arcis;

fuga cuncta conplentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.

iam Sora capta erat, cum consules prima luce advenere et, quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat, in deditionem accipiunt.

ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;

ceteram multitudinem incolumem praesidio inposito Sorae relinquunt. omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro caesi ac securi

532
percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique, quae passim in colonias mitteretur, multitudinem esse.