Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem recuperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset

et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,

obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent, diremit.

invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.

in locum Auli C. Fabius magister equitur cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore, ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.

dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo,