Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum — ita enim iusserat dictator — ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.

itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant, et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister equitum — id convenerat signum — hostium terga invadit. ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt;

ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba inpediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque;

quorum praeda onustum militem in Romana dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.

ad Soram inde reditum; novique consules, M. Poetelius, C. Sulpicius, exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset,