Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum; nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.

ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendent. damna vestra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur.”

et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum — ita enim iusserat dictator — ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.

itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant, et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister equitum — id convenerat signum — hostium terga invadit. ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt;

ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba inpediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque;

quorum praeda onustum militem in Romana dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.

ad Soram inde reditum; novique consules, M. Poetelius, C. Sulpicius, exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset,

Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.

visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percunctantes doceret, vana adferre, perpulit, prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:

fore, ut minus intentae in custodiam

531
urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus considere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo conlatis;