Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderunt.

is cum L. Fulvio magistro equitur Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.

duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.

inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit

nec magno certamine intra moenia conpulit, totam aciem in Samnites obvertit.

ibi plus certaminis victoria sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra Samnites extinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.

anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut

528
superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ah Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit.

neque enim Samnites ad Plisticam manserant, sed, accitis ab domo novis militibus multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco posuerant lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.

eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret.

eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati. et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.

tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna opes, ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.

prior Samnitium imperator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit;

in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimem ex equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo;

omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium turmas, tela coniecerunt;

fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur.

sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere. et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus; recuperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt. Samnites duce amisso

et per equestre certamen

529
temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.