The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti.

eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces.

itaque de foedere indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae.

et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt.

eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;

et duae Romae additae tribus, ac Falerna.

inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum, Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano

527
auctores.

id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere, sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomita —

nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat — in Lucanos perrectum; inde repentino adventu Aemili consulis Nerulum vi captum.

et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios vulgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni: nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.