Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et fuit

521
vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. praecipua pedum pernicitas inerat,

quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum;

nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;

equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris;

quibus ille: “ne nihil remissum dicatis, remitto,” inquit “ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis.” et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.

Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit;

ad quam vocem exanimi stante Praenestino: “agedum, lictor, excide radicem hanc” inquit “incommodam ambulantibus” perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.

haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret. quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.

nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem;

tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.

in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in re bellica potens: ea et singula intuenti et universa,