Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere et pro se quisque,

non haec furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec vallum nec fossae arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque,

inermes atque armatos, servos liberos, puberes inpubes, homines iumentaque;

nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.

itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros;

quin duces sicut belli, ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum, qui Luceriae obsides tenerentur, praepedisset animos,

ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes.

laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius, quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.

dimissa contione consilium habitum, omnibusne copiis Luceriam premerent, an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id voluntatis, temptarentur.

Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit.

Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit. nam insessis omnibus viis, per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites, qui Luceriae in praesidio

519
erant, legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus, qui causa belli essent, absisteret obsidione.

iis Papirius ita respondit: debuisse eos Pontium, Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere, quid victis patiendum censeret;

ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma, sarcinas, iumenta, multitudinem omnem inbellem intra moenia relinquerent;

militem se cum singulis vestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam inferentem ignominiam.

nihil recusatum. septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque, quae ad Caudium amissa erant, et, quod omnia superabat gaudia, equitibus recuperatis, quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.

ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius, Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus.

ceterum id minus miror, obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est, ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit

ultorque unicus Romanae ignominiae sciam an iustissimo triumpho ad aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum Papirique praecipuum id decus sit.

sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis comitiis cum Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit, an L. Papirius Mugilanus, et in cognomine erratum sit.