Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset,

aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut inter Romam et Arpos penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.

tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret,

occursu hostium

517
cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare. obsessis prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.

artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vagus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat;

itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.

per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interveniunt denuntiantes Samnitibus Romanisque, ut bellum omitterent: per utros stetisset, quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.

ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re dubia signum pugnae proposuit.

agentibus divina humanaque, quae adsolent, cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum expectantes;

quibus Papirius ait: “auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur.”

signa inde ferri iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem, quae, suarum inpotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.