Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus.

Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenni filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.

is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, “ne nihil actum” inquit “hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.

satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.

quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus;