Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. “atqui bene habet” inquit Decius, “si ab collega litatum est.”

instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat. primo utrimque aequis viribus,

eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad principes recepere.

in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: “deorum” inquit “ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani praei verba, quibus me pro legionibus devoveam.” eum togam praetextam sumere iussit

et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: “Iane,

Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque,

dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis.

sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium legiones auxiliaque hostium mecum deis Manibus Tellurique devoveo.”

ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare. ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insilivit ac se in medios hostes inmisit, conspectus ab utraque acie.

aliquanto augustior humano visus, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret;

ita omnis terror

462
pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.

evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.

simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;

nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.