Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, gradun a prima acie ad triarios sensim referebant. inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio

triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent,

extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.

scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;

nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant,

Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae,

Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.

Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinato hoste. isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.

461

est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad ferebat.

Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. “atqui bene habet” inquit Decius, “si ab collega litatum est.”

instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat. primo utrimque aequis viribus,

eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad principes recepere.

in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: “deorum” inquit “ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani praei verba, quibus me pro legionibus devoveam.” eum togam praetextam sumere iussit

et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: “Iane,

Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque,

dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis.