Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cognovit, “unane” ait “turma, Romani, cum Latinis sociisque bellum gesturi estis?

quid interea consules, quid duo exercitus consulares agent?” “aderunt in tempore” Manlius inquit, “et cum illis aderit Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, qui plus potest polletque.

si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto, ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.”

ad ea Geminus paulum ab suis equo provectus: “visne igitur, dum dies ista venit, qua magno conatu exercitus moveatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc eventu cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?”

ferocem animum iuvenis seu ira seu detractandi certaminis pudor seu inexsuperabilis vis fati. oblitus itaque imperii patrii consulumque edicti praeceps ad id certamen agitur, quo vinceret an vinceretur haud multum interesset.

equitibus ceteris velut ad spectaculum summotis spatio, quod vacui interiacebat campi, adversos concitant equos; et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis,

458
Maeci trans cervicem equi elapsa est.

circumactis deinde equis cum prior ad iterandum ictum Manlius consurrexisset, spiculum inter aures equi fixit. ad cuius vulneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi caput quateret,

excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit;

spoliisque lectis ad suos revectus cum ovante gaudio turma in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, ignarus fati futurique, laus an poena merita esset. “ me omnes” inquit,

“pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto.”

quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit. quae ubi frequens convenit,

“quandoque” inquit “tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et,

quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei meorumque obliviscendum sit,

nos potius nostro delicto plectemur, quam res publica tanto suo damno peccata luat. triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti erimus.

me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;

sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut inpunitate in perpetuum abroganda, ne te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas.

i, lictor, deliga ad palum.” exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.

itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent,

459
repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt, ut neque lamentis neque execrationibus parceretur,

spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda, sed exempli etiam tristis in posterum essent.