Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit. quae ubi frequens convenit,

“quandoque” inquit “tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et,

quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei meorumque obliviscendum sit,

nos potius nostro delicto plectemur, quam res publica tanto suo damno peccata luat. triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti erimus.

me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;

sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut inpunitate in perpetuum abroganda, ne te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas.

i, lictor, deliga ad palum.” exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.

itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent,

459
repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt, ut neque lamentis neque execrationibus parceretur,

spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda, sed exempli etiam tristis in posterum essent.

fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.

fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat. antea Romani usi sunt;

dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea structa acies coepit esse: postremo in plures ordines instruebantur.

ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant,

manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur.