Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi, simul ut, si extis eadem, quae in somnio visa fuerant, portenderentur, alteruter consulum fata inpleret.

ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, adhibitis legatis tribunisque et deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret,

conparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.

agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.

curam acuebat, quod adversus Latinos

457
bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis conpares collegaeque iisdem praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.

per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.

forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab statione proxima abesset.

ibi Tusculani erant equites; praeerat Geminus Maecius, vir cum genere inter suos factis clarus.

is ubi Romanos equites insignemque inter eos praecedentem consulis filium — nam omnes inter se, utique inlustres viri, noti erant —

cognovit, “unane” ait “turma, Romani, cum Latinis sociisque bellum gesturi estis?