Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.”

haec ferociter non suadenti solum, sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.

ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum,

ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur:

“tempus erat” inquit, “T. Manli vosque patres conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate nunc Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis, colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium.

sed quoniam vos, regno inpotenti finem ut inponatis, non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus, ut pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires

455
quoque aequari dis inmortalibus placuit.

consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;

et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.” ita accidit,

ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram, ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset, ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret et, quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.

et conversus ad simulacrum “audi, Iuppiter, haec scelera” inquit; “audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus ipse atque oppressus visurus