Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum, turma una longius provecta, accepissent inpedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt. quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit,

“sine modo” inquit, “sese praeda praepediant.” alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. magistro equitum accito “vides tu” inquit,

“M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent inpediti inpedimentis nostris.

adgredere, quod inter

498
praedandum omni multitudini evenit, raros equis insidentes, raros quibus ferrum in manu sit invenies; se equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde.

mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit decus.”

equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in dissipatos inpeditosque hostes caede omnia replet.

inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.

deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.

clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, appellare, adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.

novato clamore signa inferuntur, et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu,

et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum.

quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si integri e castris signum pugnae accepissent, concitaverint se in hostem.

nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.

pedes restantes ac circumventos cecidit; ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. demum proelium Samnitium res ita infregit,

ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si inpio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus, nihil

499
prospere agerent; expiandum id bellum magna mercede luendumque esse;

id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum.