The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli — conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur — intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.

castra in hostico incuriose ita posita, tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia, ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam adpetebat;

id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit,

ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem

497
castrorum potuit.

eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec lucesceret, proelio abstineret;

ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae; eques luce demum ausus incursare in hostem carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus; et totis iam copiis Samnis urgebat.

tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum, in quo constiterat, locum castris dimetari iussit. id vero, circumfuso undique equitatu, ut vallum peteretur opusque inciperet, fieri non poterat.

itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem inpedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares.

auxerat id maxime animos, quod ignari, loco iniquo non hosti cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant.

id aliquamdiu aequavit pugnam iam pridem desueto Samnite clamorem Romani exercitus pati. at hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit neque signa promota loco retrove recepta neque recursum ab ulla sit parte.

in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat.

iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum, turma una longius provecta, accepissent inpedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt. quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit,

“sine modo” inquit, “sese praeda praepediant.” alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. magistro equitum accito “vides tu” inquit,

“M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent inpediti inpedimentis nostris.

adgredere, quod inter

498
praedandum omni multitudini evenit, raros equis insidentes, raros quibus ferrum in manu sit invenies; se equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde.

mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit decus.”