Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris.

namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit,

ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;

ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt. sensit peritus dux, quae res victoriae obstaret:

temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitate.

itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites, inserens in tentoria caput singulosque, ut sese haberent, rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat.

rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori

495
reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est.

refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.

incessit deinde, qua duxit praedae spes, victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis expertus.

addebat alacritatem, quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam privatum in hostem acuebat.

his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent,

cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.