Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

satis eum poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris. dictator silentio facto “bene habet” inquit,

“Quirites. vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent.

non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati, precarium, non iustum auxilium ferenti.

vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, veniam dedisset.

mecum, ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.”

cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset,

degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q.

494
Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur. ita eo anno evenit,

ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.

itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum vulgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.

ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.

postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris.

namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit,

ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;

ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt. sensit peritus dux, quae res victoriae obstaret:

temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitate.

itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites, inserens in tentoria caput singulosque, ut sese haberent, rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat.

rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori

495
reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est.

refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.