The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim adlaturum salvis legionibus Romanis. haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.

tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit. qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,

tum dictator “quaero” inquit “de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse?

itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis agerem?

simul illud, quae dictatori religio inpedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum

489
solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?

quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre?

quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.

ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.”

quae singula cum respondere facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,

tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.

Fabius fidem inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.

inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

extrema contio et circa Fabium globus increpabant dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat;

legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti iniungeret ignominiam.

cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae

490
eius;

neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.

postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.