The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.

namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.

Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores conperisset perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo Romanus in Samnio esset,

seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad — ita vocant locum — acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna pugnae fuit,

ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit;

eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late stragem dedere;

secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. viginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa

487
conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa, est. magister equitum,

ut ex tanta caede, multis potitus spoliis congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit,

seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.

litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque. misso itaque repente senatu se ex curia proripuit,

vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium fuisset.

itaque plenus minarum iraeque profectus in castra cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire sui potuit;

praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.