Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos, velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit.

itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat.

sed quamquam omnia de industria celabantur — priusquam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant — , tamen per quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt;

iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit ab eis, quorum inminutum imperium esset, comitia haberi.

itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius; is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.

eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, dubie ad Romanos pervenisset. eadem aetas rerum magni Alexandri est,

quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo extinxit.

ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quae

453
vellent.

praetores duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant;

eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.

cum aliud alii censerent, tum Annius: “quamquam ipse ego rettuli, quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum pertinere arbitror, quid agendum nobis, quam quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba.

nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus, quid abest, quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma?

sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus sociale est, si societas aequatio iuris est, consanguineos nos Romanorumn esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?