Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse.

eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis,

ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius, cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.

conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum.

sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi dum Nymphius in tenebris

et multitudine semet ipsa inpediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex conposito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite inplesset, tolli clamorem iussit; ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere,

Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt. Samnitibus

483
exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior,

postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. ignarus opinionis alterius,

qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, foedus Neapolitanum — eo enim deinde summa rei Graecorum venit — similius vero facit ipsos in amicitiam redisse.

Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse. duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio imperii, non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.