Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipottum Apulorum

480
Consentiamque Bruttiorum ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias inlustres in Epirum, quas obsidum numero haberet,

misisset, haud procul Pandosia urbe, inminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tris tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret;

et ducentos ferme Lucanorum exules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.

Imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, inproviso hostium adventu opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conversi.

inde ab Lucanis exulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.

ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;

contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. quem cum incerto vado transiret agmen,

fessus metu ac labore miles increpans nomen abominandum fluminis “iure Acheros vocaris” inquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius, an transiret.

tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur, interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum.

quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exul transfigit.