Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fessus metu ac labore miles increpans nomen abominandum fluminis “iure Acheros vocaris” inquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius, an transiret.

tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur, interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum.

quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exul transfigit.

lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium.

quae cum iaculis saxisque procul

481
incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae inmixta, ut parumper sustinerent, precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.

is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa,

inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit. de Alexandri Epirensis tristi eventu,