Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati, quae hostes essent passi, precibus infimis petiere,

ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuisse, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;

Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin

452
imperium abnuerent, armis coercerent.

adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque, ne arcendo abalienarent:

Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere, sed per deditionem in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu nolint, quieturos; in foedere Latino nihil esse, quo bellare, cum quibus ipsi velint, prohibeantur.

quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos, velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit.

itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat.