Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Venox. cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt orantes, ut in fidem reciperentur:

si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros.

missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim abstinerent; valuitque ea legatio, non tam quia pacem volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad bellum.

eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, qua Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata.

hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud

474
procul castris eius consedit.

Vitruvio nec, ut vallo se teneret adversus validiorem hostem, sana constare mens, nec, ut longius a castris dimicaret, animus suppetere; vix tota extra portam castrorum explicata acie,

fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite sine consilio, sine audacia depugnat.

ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus,

nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur. a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. fines senatus Fundanorum occurrit;

negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam Fundos.

Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae inmemores defecerint; Fundanis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae civitatis.

orare se consulem, ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque.

conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis, in officio Fundanos esse, ad Privernum flexit iter. prius animadversum in eos, qui capita coniurationis fuerant, a consule scribit Claudius;