Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad , unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.

et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;

Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum voluit. itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.

namque M. Fabius,

471
Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,

manibus se demisisset, perpulit imperatorein, ut vino epulisque sopitos hostes adgrederetur. nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt, quam acie fusi erant. praeda capta ingens est praesidioque inposito Calibus reductae Romam legiones. ex senatus consulto triumphavit et,

ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.

dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp. Postumius. ei,

etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt;

factoque senatus consulto, ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, triumviros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium, T. Quinctium, M. Fabium.

novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt.

ibi quia ingenti exercitu conparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe videbantur et Samnium fama erat conciri ad bellum,

dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M. Antonius.