Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei divisus — , et postquam senatus, finire imperium consulibus cupiens, dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,

Aemilius, cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis

et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:

unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent, alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent,

tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo sit, ut utrumque plebeium fieri liceret, censor crearetur.

plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.

anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit; coactique novi consules omnibus rem praeverti proficiscuntur.

iam in Latio is status erat rerum, ut neque bellum neque pacem pati possent; ad bellum

467
opes deerant;

pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. mediis consiliis standum videbatur, ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Romanus causam belli haberet, et, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.

neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt.

Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere; Aricinos et Veliternos Antiatibus Volscis se coniugentes ad Asturae flumen Maenius inproviso adortus fudit.

Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore mole, quamquam aeque prospero eventu, pugnat.