The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ita bello gesto praemiis poenaque pro cuiusque z merito persolutis T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et tunc et omni vita deinde aversatam eum Antiates in agrum Ostiensem,

Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus.

nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.

insigni victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus Q. Publilius Philo, neque in similem materiam rerum,

et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt.

ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitus duxit.

Pedanos tuebatur Tiburs, Praenestinus Veliternusque

466
populus; venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia.

ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret,

bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit.

qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.

nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat —

materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei divisus — , et postquam senatus, finire imperium consulibus cupiens, dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,

Aemilius, cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis

et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:

unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent, alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent,

tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo sit, ut utrumque plebeium fieri liceret, censor crearetur.

plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.