Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit, ut facile convenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoriam. Latini ex fuga se Minturnas contulerunt.

castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi oppressi, maxime Campani.

Deci corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit; postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis; funusque ei par morti celebrante collega factum est. adiciendum videtur,

licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana scripta civem devovere.

si is homo, qui devotus est, moritur, probe factum videri; ni moritur, signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum hostiam caedi; ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse.

sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive quo alio volet. qui sese devoverit, Vulcano arma sive cui alii divo vovere volet, ius est;

telo, super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non est; si pQtiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.

haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.

Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, expectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.

Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;

et, cum iam portis prima signa et pars

464
agminis esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.

qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.