Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quos viros in acie amisissent, haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit; nocte pro victis Antium agmine trepido sauciis ac parte inpedimentorum relicta abierunt.
armorum magna vis cum inter caesa hostium corpora tum in castris inventa est. ea Luae matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritumam est depopulatus.
alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non castra Samnitium, non legiones usquam oppositae. ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt;
a quo reiecti ad senatum potestate facta dicendi positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus Sidicinos petierunt: quae se eo iustius petere,
quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis, ut Campani, venissent et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani numquam amicos,
qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam nec,
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit: