The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

iam consules erant C. Plautius iterum, L. Aemilius Mamercinus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum querimoniis acceptae cladis venerunt.

Volscorum item exercitum duce Antiati populo consedisse ad Satricum adlatum est. utrumque bellum Plautio sorte evenit.

prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit. haud magno certamine devicti hostes; oppidum captum redditumque Privernatibus praesidio valido inposito; agri partes duae ademptae.

inde victor exercitus Satricum contra Antiatis ductus. ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit; et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani, nihil eo certamine tam ambiguo fessi, in posterum diem proelium parant. Volscis recensentibus,

quos viros in acie amisissent, haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit; nocte pro victis Antium agmine trepido sauciis ac parte inpedimentorum relicta abierunt.

armorum magna vis cum inter caesa hostium corpora tum in castris inventa est. ea Luae matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritumam est depopulatus.

alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non castra Samnitium, non legiones usquam oppositae. ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt;

a quo reiecti ad senatum potestate facta dicendi positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus Sidicinos petierunt: quae se eo iustius petere,

quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis, ut Campani, venissent et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani numquam amicos,

qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam nec,

451
ut Campani, auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent.