Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, Salonius obtestatus patres conscriptos, ne suum honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit, ut id quoque ferretur. aeque inpotens postulatum fuit,
ut de stipendio equitur — merebant autem triplex ea tempestate — aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem, ne faenerare liceret;
item aliis plebi scitis cautum, ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia concessa sunt plebi, apparet parvas vires defectionem habuisse.
aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur, sed Romae multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse
nec in T. Quincti villam, sed in aedis C. Manli nocte
inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse, nec ab ducibus mentionem concordiae ortam, sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent,