Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tris et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse, non solum plebi.

quod meum dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur ut, neque in hos meos

446
et patriae meae milites mitior quam in vos — horreo dicere — hostes ero.

vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.

inducite in animum, quod non induxerunt patres avique vestri, non illi, qui in Sacrum montem secesserunt, non hi, qui postea Aventinum insederunt. expectate,

dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant! Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne destiteritis inpio bello!

T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam;

nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam inpias inter nos conseramus manus.” T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus

“me quoque” inquit, “milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.

non enim illa modo Volscus aut Samnis, sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri. qui pugnarent vobiscum infestius,

et alios duces senatus habuit; qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit.

pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid nos velle oportet?

quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?”

adprobantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; oravit, ut causam miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide, qua rem publicam administrare

447
solitus esset, tueretur.

sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cavendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset.

Quinctio conlaudato ceteris bonum animum habere iussis dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset; oravit etiam bona venia Quirites, ne quis rem ioco seriove cuiquam exprobraret.

lex quoque sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi, ne quis, ubi ordinum ductor fuisset, postea tribunus militum esset.

id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant.