Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant! Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne destiteritis inpio bello!

T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam;

nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam inpias inter nos conseramus manus.” T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus

“me quoque” inquit, “milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.

non enim illa modo Volscus aut Samnis, sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri. qui pugnarent vobiscum infestius,

et alios duces senatus habuit; qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit.

pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid nos velle oportet?

quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?”