Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi in conspectum ventum est et signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit.

nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia:

Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue milites et ante alios suum exercitum, is ad conloquium processit.

cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum. “Deos” inquit “inmortales, milites, vestros publicos meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci, ut mihi de vobis concordiae partae gloriam, non victoriam darent.

satis fuit eritque, unde belli decus pariatur; hinc pax petenda est. quod deos inmortales inter nuncupanda vota expoqosci, eius me conpotem voti vos facere potestis,

si meminisse vultis non vos in Samnio nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere, si illos colles, quos cernitis, patriae vestrae esse, si exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis.

ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.

ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tris et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse, non solum plebi.

quod meum dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur ut, neque in hos meos

446
et patriae meae milites mitior quam in vos — horreo dicere — hostes ero.

vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.

inducite in animum, quod non induxerunt patres avique vestri, non illi, qui in Sacrum montem secesserunt, non hi, qui postea Aventinum insederunt. expectate,

dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant! Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne destiteritis inpio bello!

T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam;

nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam inpias inter nos conseramus manus.” T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus

“me quoque” inquit, “milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.

non enim illa modo Volscus aut Samnis, sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri. qui pugnarent vobiscum infestius,

et alios duces senatus habuit; qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit.