The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante, sed cumulatas nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat.

milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici in perpetuum, in praesentia singulis bubus privisque binisque tunicis donati. secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum adprobantes, Decio inponunt. altera corona, eiusdem honoris

441
index, a praesidio suo inposita est.

his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit, qui secum in expeditione fuerant. iisdem militibus legiones libras farris et sextarios vini contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est,

qua fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni robore iuventutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit.

ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum veniunt.

confestim signa mota relictisque inpedimentis et castrorum valido praesidio raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, cepit. Samnitium exercitus,

velut ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit.

ubi ut militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum, quam in exiguum orbem contracta castra essent,

paucitatem inde hostium colligentes, rettulerunt, fremere omnis acies conplendas esse fossas scindendumque vallum et in castra inrumpendum;

transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis et prius sedendo ad Suessulam et certaminis mora procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci:

interim quieto Romano, qui expeditus, quantum umeris inter arma geri posset frumenti, secum attulisset, defutura omnia. palatos per agros cum vidisset hostes,

stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.

quae cum primo clamore

442
atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis, ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo,

cum praemissus eques velut indagine Samnites ageret, caedem ingentem fecit. nam neque,

quo signo coirent inter se, neque, utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;

tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum, nequaquam tot caesis, et signa militaria cum iis, quae in castris capta erant, ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.

in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.