The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

omnes transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.

iam evaserant media castra, cum superscandens strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique alios concitarent, ignari, cives an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,

Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti nec arma inpigre capere nec obsistere nec insequi poterant.

inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.

aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse, cum Decius “macte virtute” inquit, “milites Romani, este;

vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam virtutem luce ac die opus est, nec vos digni estis, quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat.

hic lucem quieti opperiemur.” dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur,

440
et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.

hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.

ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem,

qui auctor omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consulem, ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim adgrederetur; credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari.

iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur,

quem incautum inproviso adortae, cum palati passim Samnitium milites plerique inermes nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra conpellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt. perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis.

ita magna pars absenti hosti cessit; quos intra vallum egerat pavor — fuere autem ad triginta milia — omnes caesi, castra direpta.